f. 90r
quaedam maxima admiratio cum pio erga Christum spiritu,
quia[1]
per modum exclamationis dicebam ipsi Christo[2]: O domine[3], quidnam est hoc, quod in ordine ad discipulos tuos
vocas[4]
te sponsum
quasi[5]
gaudeant ipsi, sicut
et gaudent[6]
filii
sponsae[7],
dum cum ipsis est sponsus, et tamen
Christus sponsus in ordine ad discipulos, sed ad te ut servus.
in ordine tu[8]
non te ipsum[9]
ut
sponsum[10]
deliciaris, sed potius ut omnium servus, et in ordine ad omnes minimus, postremus, ac infimus
haberis[11],
tu laboras, tu sudas, tu vituperaris, ac sperneris usque ad passionem, ad damnationem mortis Crucis[12], tu laboras inquam
Domine nostri[13],
ut tui quiescant; tu tristaris, ut ipsi gaudeant; et tandem mori cupis, propter ipsorum resurrectionem; vere illud est simile ei, quod poeta dicit:
Sic vos non vobis vellera fertis oves.
_______________
- ↑ quia] qua MF
- ↑ Christo] Xpo. MF
- ↑ domine] Domine MF
- ↑ vocas] voces MF
- ↑ quasi] add. quo MF
- ↑ et gaudent] gaudent et MF
- ↑ sponsae] sponsi MF
- ↑ in ordine tu] tu in ordine MF
- ↑ non te ipsum] ad te ipsum non MF
- ↑ sponsum] sponsus MF
- ↑ haberis] habearis MF
- ↑ Crucis] crucis MF
- ↑ Domine nostri] mi Domine MF