Page:FC 1042.djvu/194

From GATE
This page has not been proofread



f. 89v



dum lucem[1] tibi dat[2] quidpiam haurire de fontibus ipsius met salutis[3] cave ne contemnas, aut ne parvi[4] facias rivos Dei[5], aliarumve virtutum, quae de ceteris rebus sicut dixi emanant[6]. Non enim[7] tibi datur aqua fontis, ac principii, quasi in rivis non sit[8] supra quod[9] vel merearis, vel petere[10] possis; sed ad hoc ut melius laudare possis fontem, non solum supra[11] id quod est in se, sed etiam propter ipsius tantas, ac varias missiones[12], ac fluctus divinorum liquorum[13], quod inde emanare, et fluere experientia sensus spiritus tui didiceris.

Quodam die dum cogitarem, et meminissem ad quoddam propositum verbi[14] illud Christi: "Auferretur sponsus ab eis[15]", et "Nunquam[16] possunt filii sponsi lugere, quamdiu sponsus est cum illis"[I]; occurrit mihi

_______________

  1. Mt 9,15

_______________

  1. lucem] autem MF
  2. dat] datur MF
  3. salutis] Salvatoris MF [p. 560]
  4. parvi] quanti eum potes non MF
  5. Dei] sanctorum MF
  6. emanant] manant MF
  7. enim] om. MF
  8. sit] add. abundanter MF
  9. quod] quam MF
  10. potere] potare MF
  11. supra] propter MF
  12. missiones] emissiones MF
  13. ac ... liquorum] et fluenta licoris divinorum rivorum MF
  14. verbi] verbum MF
  15. eis] add. etc. MF
  16. Nunquam] Numquid MF