Page:FC 1042.djvu/195

From GATE
This page has not been proofread



f. 90r



quaedam maxima admiratio cum pio erga Christum spiritu, quia[1] per modum exclamationis dicebam ipsi Christo: O domine, quidnam est hoc, quod in ordine ad discipulos tuos vocas[2] te sponsum quasi[3] gaudeant ipsi, sicut et gaudent[4] filii sponsae[5], dum cum ipsis est sponsus, et tamen Christus sponsus in ordine ad discipulos, sed ad te ut servus. in ordine tu[6] non te ipsum[7] ut sponsum[8] deliciaris, sed potius ut omnium servus, et in ordine ad omnes minimus, postremus, ac infimus haberis[9], tu laboras, tu sudas, tu vituperaris, ac sperneris usque ad passionem, ad damnationem mortis Crucis, tu laboras inquam Domine nostri[10], ut tui quiescant; tu tristaris, ut ipsi gaudeant; et tandem mori cupis, propter ipsorum resurrectionem; vere illud est simile ei, quod poeta dicit: Sic vos non vobis vellera fertis oves.

_______________

  1. quia] qua MF
  2. vocas] voces MF
  3. quasi] add. quo MF
  4. et gaudent] gaudent et MF
  5. sponsae] sponsi MF
  6. in ordine tu] tu in ordine MF
  7. non te ipsum] ad te ipsum non MF
  8. sponsum] sponsus MF
  9. haberis] habearis MF
  10. Domine nostri] mi Domine MF