f. 90v
Sic vos non vobis mel[l]ificatis Apes.
Sic vos non vobis nidificatis
Apes[1].
Et
tu[2]
aliis sponsus eras; tibi autem ipsi
erat[3]
crux consum[m]ata.
Tu[4]
caeteris fuisti sponsus, caeteri autem tibi erant
onera[5], cruces, ac tormenta.
Sit nomen tuum,
qui[6]
est Iesus
Benedictum[7],
et laudabile, et super exaltatum in secula. Amen!
In die alio qui erat Dominicus mane, dum dicerem officium, et distraherer, indeque peterem auxilium Dei, et beatae Virginis, ego recepi satis multa bona intervalla clarae devotionis, et responsa varia, quae me
excitabant[8]
ad desiderandum
continuationem[9]
actualis spiritus boni adsistentiae, maxime autem ut
coarctarem[10]
maiorem
intractum[11]
spiritus, quo magis ac magis ad finem
procedebar[12],
intractum dico, quasi tractum intro,
quia[13]
a Deo fit nobis pe=,
_______________
- ↑ apes] aves add. etc. MF
- ↑ tu] add. enim MF
- ↑ erat] eras MF
- ↑ Tu] om. MF
- ↑ onera] add. et MF
- ↑ qui] quod MF
- ↑ Benedictum] add. Amen MF
- ↑ excitabant] exhortabantur MF [p. 561]
- ↑ continuationem] continuitatem MF
- ↑ coarctarem] coniactarem MF
- ↑ intractum] add. ei[us] MF
- ↑ procedebar] procedebam MF
- ↑ quia] qui MF