Page:FC 1042.djvu/195

From GATE
This page has been proofread



f. 90r



quaedam maxima admiratio cum pio erga Christum spiritu, quia[1] per modum exclamationis dicebam ipsi Christo[2]: O domine[3], quidnam est hoc, quod in ordine ad discipulos tuos vocas[4] te sponsum quasi[5] gaudeant ipsi, sicut et gaudent[6] filii sponsae[7], dum cum ipsis est sponsus, et tamen Christus sponsus in ordine ad discipulos, sed ad te ut servus. in ordine tu[8] non te ipsum[9] ut sponsum[10] deliciaris, sed potius ut omnium servus, et in ordine ad omnes minimus, postremus, ac infimus haberis[11], tu laboras, tu sudas, tu vituperaris, ac sperneris usque ad passionem, ad damnationem mortis Crucis[12], tu laboras inquam Domine nostri[13], ut tui quiescant; tu tristaris, ut ipsi gaudeant; et tandem mori cupis, propter ipsorum resurrectionem; vere illud est simile ei, quod poeta dicit: Sic vos non vobis vellera fertis oves.

_______________

  1. quia] qua MF
  2. Christo] Xpo. MF
  3. domine] Domine MF
  4. vocas] voces MF
  5. quasi] add. quo MF
  6. et gaudent] gaudent et MF
  7. sponsae] sponsi MF
  8. in ordine tu] tu in ordine MF
  9. non te ipsum] ad te ipsum non MF
  10. sponsum] sponsus MF
  11. haberis] habearis MF
  12. Crucis] crucis MF
  13. Domine nostri] mi Domine MF