Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/68

From GATE
Revision as of 11:31, 10 February 2017 by Virgilio01 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Spira aggionta dell'arte
In dura pietra inciso
Dell'Amazone Sveca il Regio viso
Cosi nacque nel sasso, e moto e vita
Al sasso diede, et s'ammolli nel seno
Per ricever l'immagine hor che è scolpita
Sua durezza ripiglia, onde iv'i à pieno
Duri la vita anche di senso priva,
Et è raggion che viva
Che gia nacque stupor della Natura
Prodigio anche in figura.

Verum hoc magno dolore Authoris ab hospite furto sublatum fuit.
Stupet hic curiosus advena videre plures alios lapides, in quibus naturae occultus penicillus varia rerum simulacra exprinxit; puta arbores, fructus, urbes, flumina, literas Alphabeti, numeros, animalia, et id generis infinita alia, de quibus in Secundo Tomo Mundi Subterranei Electrum sive Succinum, uti vagum naturae est miraculum, ita hoc in Musaeo pulchram nobilitat supellectilem. De succini, quod et electrum dicitur, origine controvertitur. Sunt qui asserant bitumen esse arborum.
Georgius Agricola cum pluribus ait, maris liquidum bitumen esse, quod ex occultis fontibus in ipsum influit. Volunt alii, et non improbabiliter, succinum bitumen quoddam esse, et terrae pinguedinem, quae ex fissuris marinorum scopulorum erumpens, in mare defluit, ubi aquarum sibi insita vi, et Solis virtute, in gluten quoddam coalescit, et durescit, liquidum adhuc, demumque ventis agitato mari, in littora ejicitur, ejectum paulatim una cum animalculis ei involutis, indurescit.
Poetae fingunt, succinum, seu electrum esse lachrymas sororis Phaethontis, quae ob fletum, in popolum arborem mutata, quotannis juxta Eridanum frati suo illachrymaretur, lachrymis in succinum, seu electrum conversis.
Pollet succinum quadam virtute attractiva, non secus ac Herculeus lapis.
Porro succinum attractivam omnium rerum quae ipsi objiciuntur, vim habet, siquidem stipulas, plumas, lanam, ligna, folia plantarum et levissima quaeque corpora allectat; quin imò si quamcunque rem pendulè et libero in aere, filo alligatam pendere sinas, omnia prius calore affrictione praevia anima tum electrum ad se trahere reperies, ita etiam graviora ligna filo aequilibratè levigata, et suspensa admotum succinum attrahit. Est tamen hoc notabile, quod magis agat, si per perfricatione vehementem incaluerit, quod evidens signum est, succinum frigus adamare, quo per perfricationem, et vehementem motum expulso, immediatè ambientis aeris, deperire frigus, et una simul permista cum aere corpuscula fecum adducere et attracta sibi unire.
Succina reperiuntur diversi coloris pleraque fulvo auro simillima; Crystallum diceres glaucum, quae vel intensiora magis, aut minus reperiuntur; alia albicare comperiuntur, quae uti rariora, ita cariora. Nigri quoque coloris inveniuntur.
Reperiuntur plerumque in succineis massis, tamquam ergastulo condemnata, aut sepulchro condita, varia animalculorum corpuscula; puta muscarum, apum, formicarum, calicum, aliarumque rerum et animantium cadavera, quin imò corticum arborum fragmenta, longè nobilius quam Arthemisia in Mausoleo ossa mariti condita; quibus Martialis hoc alludit epitaphio.
Et latet, et lucet Phaethonti condita gutta,
Ut videatur apis nectare clausa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum,
Credibile est istam sic voluisse mori .

Quo pacto autem ejusmodi animalcula se aeterna sepulturae condant, ex