Page:FC 1042.djvu/470

From GATE
Revision as of 13:15, 26 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 227v



spirituum eorum ubique consequantur. Yo les dije j que de mi parte non sabía cómo honorarias meior que en ponerlas en manos de sus altezas; y sus altezas me los hizieron poner dentro de una caxa, y poner en el oratorio de la reyna. 405. Feria quarta post [dominicam] Inuocauit ®, ego in hoc oraui meas solitas letanías, ut mihi et omnibus fratribus prodessent in specialem quemdam et desiderabilem profectum. In me namque factum est nouum quoddam desiderium, quo petebam gratiam ad omnia illa opera recte agenda, de quibus ego et cae-teri reddituri sumus specialem rationem; scilicet pro quotidiana ordinatione actionum nostrarum, pro recta examinatione conscientiae, pro persoluendis horis nostris canonicis; pro facienda bona et lacrimabili confessione auriculari; pro celebratione missae, pro sumenda communione, pro administrandis sacramentis, pro recta tractatione uerbi Dei, tam publice quam priuatim, pro exercenda ubique sancta conuersatione inter uiros et mulieres. Haec enim sunt septem genera actionum

_______________