Page:FC 1042.djvu/471

From GATE
This page has not been proofread



f. 228r



nera [genera], pro quibus usque ad perfectum implendis, quotidie petendae sunt ex Deo, et Sanctis eius gratiae, propter quod et ego huc traxi omnes eas gratias, quas ego in litaniis meis soleo petere[1], ad i[d]dem[a] applicans Missam diei, qui secutus est dictam feriam quartam.

Die quarta mensis Martii, licentiatus H.[2] et ego obtenta tandem licentia a Rege Portugalli[3] recessimus ex Ebora, et in die Sancti Gregorii Salvanticam[4] pervenimus. Die autem 18[5], qua scilicet celebratur festum divi Gabrielis intravimus Vallesoletum, et sic factum est Deo dante, et ducente, ut impleretur illa obedientia, qua praeceptum mihi[6] fuerat, ut ex[b] Collonia abirem usque ad Portugalliam propter[7] Regem, et[8] inde transirem[9] Vallesoletum. Sit Benedictus Deus, qui viam tantae perigrinationis semper, et ubique felicem fecit.

Pridie Sancti Benedicti Abbatis sub nocte[10] antequam irem cubitum, mihi data est lacrimosa devotio, in qua me Deo, Beatissimaeque[11] Virgini, omnibus Sanctorum ordinibus precari quietam noctem commendavi, mihique ex ipsis foelicem
_______________

  1. idem] iddem cod.
  2. ex] add. supra lin.

_______________

  1. soleo petere] petere soleo MF
  2. H.] Araoz MF [p. 681]
  3. Portugalli] Portugalli[ae] MF
  4. Salvanticam] Salamanticam MF
  5. 18] decima octava MF
  6. praeceptum mihi] mihi praeceptum MF
  7. propter] per MF
  8. et] om. MF
  9. transirem] transmittendus MF
  10. nocte] noctem MF
  11. Beatissimaeque] beatae MF