Page:FC 1042.djvu/468

From GATE
Revision as of 13:03, 25 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 226v



ducem; ita ut propter hoc maximus quasi ad maximum et nobilissimum spectaculum esset concursus. Declinaui igitur a tanta turba et a tanto strepitu in ecclesiam, quae in propinquo erat; ubi, dum non nihil curiositatis ad exeundum et uidendum id quod declinaveram incidisset, iniectis in imaginem crucifixi oculis, statim 149 ** cessauit talis motus animae meae; ita ut cum lachrymis gratias egerim Deo meo, qui mihi aspectum suae imaginis concederet; et hoc sensi esse uerura et reficiens spectaculum, memorari uide-licel quomodo Deus omnipotens uoluit carnem accipere, et eam coram omni populo, inter duos latrones pendens, deponere. 403. Huc igitur spectent quicumque ad uidendum ea, quae extra se sunt, [ire] cupiunt; hic sane[n]tur oculorum et aurium, et caeterorum sensuum insatiabiles appetitus. Quod si nondum possis eo penetrare, ul in talibus a[c]quiescas, perge quaerere; melior

_______________