Page:FC 1042.djvu/468

From GATE
This page has not been proofread



f. 226v



dam [quaendam] Ducem ita, ut propter hoc maximus quasi ad maximum, et nobilissimum spectaculum esset concursus. Declinavi igitur a tanta turba, et a tanto strepitu in Ecclesiam, quae in propinquo erat, ubi, cum[1] supervenisset[2] non nihil curiositatis ad exeundum, et videndum id, quod declinaveram[3], iniectis in imaginem crucifixi oculis, statim cessavit talis motus animae meae, ita ut cum lacrimis gratias agerem[4] verum, et reficiens spectaculum imago crucifixi. Deo meo, qui mihi aspectum suae imaginis concederet, et hoc sensi esse verum, et reficiens spectaculum: memorari scilicet[5], quomodo Deus optimus maximus[6] voluit carnem accipere, et eam coram omni populo inter duos latrones pendens deponere. Huic[7] igitur spectent quicumque tendunt[8] ad videndum ea, quae contra se[9] cupiunt. Hic terminetur[10] oculorum, et caeterorum sensuum insatiabilis[11] appetitus, quod si nondum possis[12] paenetrare, ut in talibus acquiescas, perge quaerere me=

_______________

  1. cum] dum MF
  2. supervenisset] om. MF
  3. declinaveram] add. incidisset MF
  4. agerem] egerim MF
  5. scilicet] videlicet MF
  6. optimus maximus] omnipotens MF
  7. Huic] Huc MF
  8. tendunt] om. MF
  9. se] add. sunt, [ire] MF
  10. terminetur] sane[n]tur MF
  11. insatiabilis] insatiabiles MF
  12. possis] add. eo MF