Page:FC 1042.djvu/467

From GATE
This page has not been proofread



f. 226r



adversitate in hoc mundo vivere. Caeteri enim omnes, qui in mundo sunt, (ut mihi videbatur) varias molestias patiuntur ego vero neminem sensi adversitatem[1] mihi verum est quidem, eum valde liberum esse a tribulationibus carnalibus, et temporalibus, qui bona huis mundi transitoria[2] non habeat, nec cupiat[3], sed sola aeterna[4]. Dolebam quoque[5] quod saltem pro coelestibus acquirendis[6] plura non paterer, sicut enim mundani homines propter visibilia acquirenda, conservanda, et augenda, multa patiuntur, et multos visibiles hostes inveniunt, ita oportebat eos, qui operam dant rebus pati pro spiritualibus acquirendis. spiritualibus pro illis acquirendis, retinendis, et multiplicandis, varia, et gravia pati per hostes invisibiles.

Eodem die exiens sub vesperam de Palatio Regis factum est, ut inciderem in conspectum multitudinis aequorum et aequitum, qui erant congr[eg]ati ad recipiendum quen=

_______________

  1. adversitatem] adversantem MF
  2. bona ... transitoria] visibilia MF
  3. cupiat] aveat MF
  4. aeterna] add. sed MF
  5. quoque] om. MF
  6. coelestibus acquirendis] invisibilibus MF