Page:FC 1042.djvu/451

From GATE
Revision as of 22:06, 17 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 218r



usque ad annum trigesimum. Et idem aliquo modo possunt quicumque eumdem cum multa sollicitudine et timore obseruant; sicut sponsa tenet subiectum sponsum propter nimium amorem, quo fit ut non possit pati ipsum diutius abesse a suo conspectu. 382. Jesús ab subiectione parentum recedens ad baptimum Joannis, docet oportere ut, qui relinquunt unum genus officii, ipsi debeant non quaerere libertatem carnis, sicut solent mutantes strictiorem obedientiam in laxiorem, sed potius ad duriora conscendere; Christus enim hic relinquit parentum seruitutem, ut ad Joannis serui sui transeat uelut disciplinam. Non quaerit dominos suis parentibus honorationes, nec absolutionem ab omni seruitute, qui omnium seruus fieri optat. 383. In lucem enim prodit, ut sese omnibus qui saluari uo-lunt offerat. Uideat igitur quilibet mortalium, et excipiet eum ad se uenientem. Exeat obuiam ei, ut recipiat gratiam

_______________