Page:FC 1042.djvu/452

From GATE
This page has not been proofread



f. 218v



Agni Dei immaculati dati in pretium, et gratiam eius, qui fert, et aufert peccata mundi. Incipiat quoque iam oculos aperire, Videre Iesum ut iustificantem positus quam ut iudicantem. ut videat Iesum[1] ad se venientem, prius ut iustificantem, quam iudicantem[2]. Post nos venit[3] in multa patientia, qui antequam essemus, quaerendus fuerat, et erat. Ad ostium iam diu stat pulsans, ignoratus a nobis, Salvator; exeamus ergo nos obviam ei, ne dormientes inveniat, quia nimium diu nescivimus ipsum.

Quando ministratur laicis Eucharistia. Hic magno desiderio affectus fui circa illud, ut ubicumque administratur laicis sacramentum Eucharistiae in principio ostensionis eius, quando scilicet sacerdos tenens hostiam, se ad communicantem[4] convertit, diceretur[5] intelligibiliter omnia verba haec: "Vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi"[I], etc.[6]

Postridie octavae Epiphaniae dum adhuc occurrissent quaedam circa Iesum Iudicem ad nos appropinquare[7], venientem, venerunt
_______________

  1. Io 1,29

_______________

  1. Iesum] add. iudicem MF
  2. prius ... iudicandum] non ut prius iustificandum, sed iudicandum MF
  3. venit] add. nunc MF
  4. communicantem] communicantes MF
  5. diceretur] dicerentur MF
  6. etc.] om. MF
  7. appropinquare] appropinquanter MF [p. 672]