Page:FC 1042.djvu/451

From GATE
This page has not been proofread



f. 218r


ditum [subditum] usque ad annum xxxm, et idem aliquo modo possunt quicumque eumdem cum multa sollicitudine, et timore observant, sicut sponsa tenet subiectum sponsum propter nimium amorem, quo fit, ut non possit pati ipsum diutius abesse a suo conspectu. Iesus a[1] subiectione parentum recedens ad Baptismum Ioannis docet oportere, ut qui relinquunt unum genus officii, ipsi debeant non quaerere libertatem carnis, sicut solent mutantes strictiorem obedientiam, in laxiorem, sed potius ad duriora cons[c]endere ad duriora. conscendere. Christus enim[2] reliquit[3] parentum servitutem, ut ad Ioannis servi sui transeat, velut disciplinam. Non quaerit Dominus[4] a[5] suis parentibus honorationes, nec absolutionem ab omni servitute, qui omnium servus fieri optat. In lucem enim prodit, ut se[6] omnibus, qui salvari volunt, offerat. Videat igitur quilibet mortalium, et excipiat[7] eum ad se venientem, exeat obviam ei, ut recipiat gratiam

_______________

  1. a] ab MF
  2. enim] add. hic MF
  3. reliquit] relinquit MF
  4. Dominus] dominos MF
  5. a] om. MF
  6. se] sese MF
  7. excipiat] excipiet MF