Page:FC 1042.djvu/450

From GATE
This page has been proofread



f. 217v



In missa sentire in corde Jesus uenturum. desiderio, ut ego in missa possem uidere, et[1] sentire in corde meo Jesum ad me uenturum in sacramentum[2]. Agnoscebam plane ipsum ad me uenisse nimium saepe absque hoc, quod ipsum uiderem uenire. Rogaui igitur Deum, Virginem, et Sanctos aliquos[3], ut mihi, et omnibus fratribus meis, omnibusque communicaturis liceret uidere ipsum uenientem, proindeque reuereri decenter, praepararique ipsi cum magna[4] aliqua expectatione. Dum etiam induerer ornamentis sacris[5] hortatus sum meipsum ad compositionem illam, quam debet habere, qui uidet Jesum ad se uenientem[6]. Sic Petrus alicubi ipsum uidit, dum diceret: "Exi a me quia homo[7] peccator sum"[I]. Elisabeth similes quoque[8] aliqua ex parte oculos habuit, cum diceret: "Unde hoc[9] ut ueniat mater domini mei ad me?"[II] Maria autem mater Dei tunc maxime uidit Jesum ad se uenientem cum dixit: "Ecce Ancilla Domini[10] fiat mihi secundum verbum tuum[11]"[III]. Jesum mater detinuit in longa obedientia subditum
_______________

  1. Lc 5,8
  2. Lc 1,43
  3. Lc 1,38

_______________

  1. et] ac MF
  2. sacramentum] sacramento MF
  3. aliquos] aliquot MF
  4. magna] digna MF
  5. sacris] add. consideraui et MF
  6. uenientem] add. Joannes uere animaduertit, apertisque oculis uidit Jesum ad se uenientem MF
  7. homo] om. MF
  8. similes quoque] quoque similes MF
  9. hoc] add. mihi MF
  10. Domini] add. etc. MF [p. 671]
  11. fiat ... tuum] om. MF