Page:FC 1042.djvu/408

From GATE
Revision as of 09:58, 27 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 196v



adsistentiam realem et ueram corporis Christi sub spe cie panis; et credentes concomitantias eius et transubstantiatio nem ipsius panis; et sic de sanguine sub speciebus uini adsi stente et de concomitantiis corporis et animae, et totius pleni tudinis diuinitatis; eodem quoque modo de tianssubstantiatione * Exercemur praeterea in actibus colendi uariis modis tale sacra mentum, non solum in spiritu et intra nos per fidem et deuotio nem, sed etiam per actus latriae, tanquam ipse esset uisibiliter in eodem loco. Tertio exercemur circa sanctificationem nostram, utendo tali cibo ad animae nostrae substentationem, fortificationem, illuminationem, consolationem, et omnimodam perceptionem thesaurorum coelestium, etc. 327. Nimium igitur miseri sunt, qui nolunt huic sacramento tanta defferre, quanta defferrent propriae personae corporali ipsius Christi. Nihil enim minus nobis relictum est quam fuit illud quod datum est in coena apostolis. Eis

_______________