Page:FC 1042.djvu/407

From GATE
This page has not been proofread



f. 196r



corporaliter in his duobus scilicet in hoc, quod me totum possem expendere, et consumare in bonis operibus propter ipsum, et in hoc quod possem iam[1] me totum et quamlibet partem exercere[2] in passionibus sicut ille omnibus membris suis pro me, et pro omnibus passus est usque ad mortem Crucis etc.[3]

In die octavae eiusdem foesti mihi datum est, ut cum maxima animi devotione, et anxietate super defectibus meis peterem gratiam, qua fieri posset, ut deinceps mihi remictantur[4] p[o]enae peccatorum, quae sunt ex propriis habitibus malis, aut inclinationibus, caeterisque tentationibus, quae ex propriis concupiscentiis perveniunt[5]. Sensi etiam quodammodo quam mirabiliter Christus excitatam velit Ecclesiam sponsam suam ex occasione tanti tamque admirandi sacramenti corporis sui, et sanguinis. Dum enim sub speciebus illis sensibilibus credimus esse corpus Domini, et rursus sanguinem exercemur in fide eorum, quae non videntur, credentes

_______________

  1. iam] secundum MF [p. 650]
  2. exercere] exerceri MF
  3. etc.] om. MF
  4. remictantur] add. omnes MF
  5. perveniunt] proveniunt MF