f. 196v
adsistentiam realem, et veram Corporis Christi sub specie panis, et credentes
concomitantiam[1]
eius[2], transubstantiationem ipsius panis, et sic de sanguine sub
specie[3]
vini[4],
et de
concomitantiis
animae, et corporis[5],
et totius plenitudinis
divinitatis[6],
et de transubstantiatione
ipsius vini, etc.[7]
Exercemur praeterea in actibus colendi variis modis tale sacramentum non solum in spiritu, et
internis[8]
per fidem, et devotionem, sed etiam[9] actus latriae, tanquam ipse esset visibiliter in eodem loco.
Insuper[10]
exercemur circa sanctificationem nostram utendo tali cibo ad animae nostrae substentationem, fortificationem, illuminationem, consolationem, et omnimodam perceptionem thesaurorum
coelestium[11].
Nimium igitur miseri sunt qui nolunt
huic sacramento tanta deferre, quanta
deferunt[12]
propriae personae corporali ipsius Christi nihil enim minus nobis relictum est, quam fuit illud, quod datum est
Apostolis in coena[13],
quibus[14]
_______________
- ↑ concomitantiam] concomitantias MF
- ↑ eius] add. et MF
- ↑ specie] speciebus MF
- ↑ vini] add. adsistente MF
- ↑ animae et corporis] add. corporis et animaeMF
- ↑ divinitatis] add. eodem quoque modo MF
- ↑ ipsius vini, etc.] om. MF
- ↑ internis] intra nos MF
- ↑ etiam] add. per MF
- ↑ Insuper] Tertio MF
- ↑ coelestium] add. etc. MF
- ↑ deferunt] defferrent MF
- ↑ Apostolis in coena] in coena apostolis MF
- ↑ quibus] Eis MF