Page:FC 1042.djvu/409

From GATE
This page has not been proofread



f. 197r



vere[1] datum est corpus, quod mox erat tradendum[2] quia non mortuum tradebatur[3] corpus Christi, sed vivum, nec iam mortuum erat, cum crucifigeretur, sed vivens etc.[4]

Dominica quarta post Pentecostem dum irem ad Missam datum est mihi petere gratiam, qua posset anima mea, et spiritus defendi a malis spiritibus Demonum, et etiam a malis spiritibus hominum. Hic notavi, quod frequenter mihi hactenus acciderunt turbationes, et maximae desolationes ex consideratione malorum spirituum humanorum, id est ex contemplatione malorum animorum hominum, qui sese mihi offerebant cum variis suspitionibus, imaginando ipsos homines per spiritum malum insidiari animae meae, et spiritui meo, et considerare insectantes penurias meas spirituales, et humanas, sentiebam sane magnam debilitate[m] ad pugnandum contra tales malos animos imaginatos, ita, quod mihi videbatur longe levius, si omnes

_______________

  1. vere] vero MF
  2. tradendum] add. et crucifigendum MF
  3. quia ... tradebatur] non mortuum, quia mortuum non tradebatur MF [p. 651]
  4. etc.] om. MF