Page:FC 1042.djvu/373

From GATE
Revision as of 10:37, 8 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 179r



oportet ut nos ueneremur in sanctitate et iustitia, uidentes illam esse Diuinitatis perfectum instrumentum, ad redemptionem nostram, ad uocationem, ad iustihcationem, ad sanctificationem et ad glorificationem, quae est et templum totius diuinitatis. 293. Primus angelus noluit descendere sub istam naturam, ut sub se descenderet, per humilitatem, et nedum esse sublectus Altissime, sed uoluit propria uirtute intrare ia gaudium et in gloriam Domini Dei sui. Propositum est illi misterium ab aeterno ordinatum, id est, Filii Dei humilitas, qua ab aeterno uoluit et decreuit fieri homo, et hoc pacto humiliari sub eo qui ipsum ab aeterno genuit sibi aequalem. Lucifer supra se abiit, quia noluit b Sequitur decimus librarius. —c hujusmodi in X.*, sed diuina humanitatis suae conditione. Haec ms. pro octo verbis praecedentibus, sed perperam scripta censemus a librario. ipsam ms. Memorialb.—Aprili 1543 635 humiliari sub humanatum Deum, qui est Christus, ex summo factus minimus. Ille igitur, dum per fidem et gratiam, in qua creatus est, non uult humiliari usquam sub hanc naturam assumendam, destituitur a gratia fidei et supra se abit, dicens: Ascendam et similis ero Altissimo *; qui ascensus fuit illi ruina et descensus. 294. In die sancti Marci euangelistae *, mane ante missam quam eram celebraturus, ego sensi quemdam

_______________