Page:FC 1042.djvu/374

From GATE
This page has not been proofread



f. 179v



spiritum deorsum ducentem, unde[1] subintrauit in me tristitia propter huiusmodi motum, doluique usque ad lacrimas, quod in carne mea esset adhuc[a] occasio huiusmodi[2] agitationum, quam capere possit[3] spiritus ille, cuius proprium est mouere spiritum nostrum retrorsum, et carnem deorsum. Petiui igitur in spiritu compun[c]tionis a Domino[4] (quod alias saepe cognoui esse[5] uerum remedium talium testationum[6], id est ut mihi detur[7] gratiam, qua fiat, ut semper sim conuersus in ea bona, quae ante me et supra me extant[8], et siquidem dolendum sit, ut[9] magis compungar propter defectus uirtutum, quae desunt, quam propter defectus commissionis eorum, quae sunt in sentimento[10] peccatorum[11], ut ista desideria, quae sunt ad perfectionem, me ita occupent in sui acquisitionem[12], uel inquisitionem[13], ut non restet
_______________

  1. adhuc] aduhc cod.

_______________

  1. unde] uerum MF
  2. huiusmodi] eiusmodi MF
  3. possit] posset MF
  4. Domino] add. id MF
  5. esse] add. ad MF
  6. testationum] tentationum MF
  7. mihi detur] det mihi MF
  8. et supra me extant] restant, et supra me MF
  9. ut] add. oporteat MF
  10. sentimento] sentimentis MF
  11. peccatorum] add. id est MF
  12. acquisitionem] acquisitione MF
  13. inquisitionem] inquisitione MF