Page:FC 1042.djvu/372

From GATE
This page has not been proofread



f. 178v



quandam ex tanto sui Principis respectu, quem habuerit ad huiusmodi opera, quae alioquin servus ille nihili faciebat. Quare igitur tam male nobiscum agitur ut non praedicentur[1] huiusmodi[2] in Christo divitiae, et[3] humanitatis suae conditio, aut[4] comparationes, et similitudines inter Deum, et homines, dum non tollitur ab ipso nostra caro, quam absumpsit? Ipse voluit carnem nostram sumendo ei fieri servus[5], cui erat a[e]qualis, ut nos in nostra uilitate naturali[6] Dei similitudinem nobis permissam[7] facilius crederemus, ut signorum rationes melius teneremus, habentes Deum, et hominem, quem colimus, ut[8] ei servire debeamus, non solum spiritualiter, ut spiritui, sed etiam corporaliter, ut corporato[9] homini simili nobis in natura, in qua passus est, in qua nunc regnat sedens ad desteram Dei Patris omnipotentis, quam quidem[10] naturam nostram a Deo sic exaltatam

_______________

  1. praedicentur] praedicetur MF
  2. huiusmodi] om. MF
  3. divitiae et] humana sed divina MF
  4. aut] add. quare tolluntur similes MF
  5. carnem ... servus] esse nobis corporaliter similis, factus servus ei MF
  6. naturali] nati MF
  7. permissam] promissam MF
  8. ut] add. Deum nostrum et MF
  9. corporato] add. Domino nostro MF
  10. quidem] equidem MF