Page:FC 1042.djvu/368

From GATE
This page has not been proofread



f. 176v



apparuit beatus in spiritu quam in corpore glorificatus. Dum enim consideramus animam nostram posse esse, imo et de facto futuram esse beatam absque suo corpore, id est, extra ipsum, facilius spernimus ipsa corpora, et melius sentimus quod non sumus debitores carni ut secundum ipsius uoluntatem uiuamus; clarius agnoscimus non ita studendum esse corporis necessitatibus, ut fit, quia ipsum non tam necessarium sit nobis quam credere ui* demur propter operam, quam carni impendimus, quasi sine illo nec beati esse possimus nec miseri, cum tamen utrumque contingat, id est, quosdam esse prius beatos in anima, et non propter corpus, aut in ipso, siue cum ipso; quosdam ueroesse miseros ac infelices, cum nondum resumpserint corpora sua. Faxit igitur Jesús, qui mortuus est primum, et sanctos Patres beatifica-uit antequam resurrexisset a mortuis, faxit, inquam,

_______________