Page:FC 1042.djvu/367

From GATE
This page has not been proofread



f. 176r



de manu eius hactenus suscepi. Hoc[1] quoque oraui pro omnibus illis, quos contingerit[2] hactenus, uel post hac continget, diuertere, uel demorari, in quocumque loco[3] eorum, ubi ego aliquando[4] me recepi, uel fui receptus ad diuertendum uel habitandum, aut orandum, Deus meus, qui sentire, ac desiderare haec, ac[5] similia haec[6], omnia digetur[7] adimplere, secundum Sanctorum sensum. secundum vocem verbi sui Sancti, et sanctum sensum sui Sancti Spiritus, non autem ad literam[8] mearum propriarum cogitationum, et[9] iuxta sensum mei proprij sensus[10]. Eodem die, dum scriberem[11] ad dominam Comitissam a Monfort[12] et ad Dominum Vicarium in spiritualibus Reuerendissimi Episcopi Spirensis, ego intellexi quaedam, et ea primum sensi circa resurrectionem, quae non dum intelligere[13] contigerat. Haec autem fuerunt quedam documenta sumpta ex eo quod animae nostrae prius beatificatur[14] extra corpus sicut etiam[15] Spiritus[16] prius

_______________

  1. Hoc] Hic MF
  2. contingerit] contigerit et add. uelMF
  3. loco] locorum MF
  4. aliquando] add. uel MF
  5. ac] et MF
  6. haec] dedit MF
  7. digetur] dignetur MF
  8. literam] liberam MF
  9. et] ac MF
  10. sensus] spiritus MF
  11. scriberem] rescriberem MF
  12. Monfort] Monfor MF
  13. intelligere] om. MF
  14. beatificatur] beatificantur MF
  15. etiam] et MF
  16. Spiritus] Xpus. MF