f. 177r
ut
nos[1]
discamus uiuere uitam
spiritus[2]
a corpore, non miseram illam, quae est in male cogitando, memorando,
operando[3],
sed contrariam illam, scilicet, quae sentitur per tres ipsius animae potentias, memoriam, uoluntatem et intellectum.
In die Sancti Georgij Martiris dum dicerem Missam in Ecclesia Sancti Christophori, et facerem memoriam cuiusdam animae tunc
recenter[4]
defunctae, cuius depositionis dies primus celebrabatur, ego sensi magnam consolationem, in quadam uiua apprehensione glorificationis animarum per Christum faciendae, particulariter sentiebam illam Christi liberalitatem, quam ostendit suis super operibus suis, quae fecerunt reddendo praemia
cuique[5]
secundum[6]
opera sua, quae
fuerunt[7]
in fide ipsius, non poterit enim non magnum esse praemium
cuilibet operi facto[8]
in gratia, eorum namque quae non fuerunt facta in gratia Christi, nulla
_______________