Page:FC 1042.djvu/368

From GATE
This page has not been proofread



f. 176v



apparuit beatus in spiritu, quam in corpore glorificatus, dum enim consideramus anima beata sine corpore. animam nostram posse esse, immo[1] de facto futuram esse beatam, absque suo corpore[2], et melius sentimus, quod non sumus debitores carni, et[3] secundum ipsius voluntatem vivamus, clarius agnoscimus, non ita studendum, esse corporis necessitatibus, ut fit, cum[4] ipsum non corpus non tam necessarium. tam[5] sit nobis, quam credere videmur propter operam, quam carni impendimus, quasi sine illo, nec beati esse possimus, nec miseri, cum tamen verumque contingit[6] id est quosdam esse prius beatos, in anima et non propter corpus nec cum ipso, nec in ipso[7], quosdam vero esse miseros, ac infelices cum nondum resumpserint corpora sua. Faxit Iesus qui mortuus est primum, et Sanctos Patres beatificavit ante quam resurrexisset a mortuis, faxit inquam

_______________

  1. immo] add. et MF
  2. corpore] add. id est, extra ipsum, facilius spernimus ipsa corpora MF
  3. et] ut MF
  4. cum] quia MF
  5. tam] add. necessarium MF
  6. contingit] contingat MF
  7. nec cum ipso, nec in ipso] aut in ipso, sive cum ipso MF