Page:FC 1042.djvu/308

From GATE
Revision as of 08:53, 6 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 146v



per ipsum Jesum Xpum. Dominum nostrum. 228. Post missam uenerunt mihi in mentem uarii usus sa- j Proposito fNi. Propter Mem. II. —clementiae tn». — * haec Meuoriale.—Januario 154J 607 lutares, propter quos sese nobis dederit et nobis a Patre datus fuerit. Datus est enim in medicinam, in cibum, in potum, in hostiam, in medicum, in sacerdotem, in reparatorem, in uitam denique corporis et animae, in mortem, in resurrectionem, et de ñique (quod est grauius), dedit se ut occideretur a nobis, et ut fieret sibi quidquid uoluerint homines mali, etc. Hic igitur delebam ex animo quod ego nullo adhuc modo satis bene me ipsi dederim, ut de me faceret quidquid uelit aut uoluerit, siue per uitam, siue per mortem. Rogabam itaque ut iam iam me et omni “ opera mea uteretur omni modo, qui sibi uideatur ad gloriam suam et utilitatem proximorum meorum, et ad salutem animae meae; et ut quidquid ipse dat, et dederit, et dedit mihi et caeteris omnibus, uelle, • cogitare et sentire, det aliquando perficere ante mortem, iuxta ordinem suae uoluntatis ac sapientiae. 229. Post festum Epiphaniae, die

_______________