Page:FC 1042.djvu/307

From GATE
This page has not been proofread



f. 146r



ipse tunc in sua Diuinitate traxisset ad se Pastores, spiritu distinctissimos[1] a cognitione tantae, et tam absconditae in carne diuinitatis. Item Magos, qui licet spiritu, et ingenio essent non grossi, erant et ipsi[2] ualde distantes propter magnitudinem suam a Christo infante ac paruo. Tertio quomodo pueri innocentes per ipsum absque ulla sua operatione ad martirium fuerunt uocati. Orabam igitur Jesum Christum, qui his modis apparuit et manifestatus est his, qui longissime aberant ab eo, ut possent per se ipsum[3] requirere, ut ipse dignetur acceptare quaecumque suffragia pro his, qui per se nesciunt uel non possunt, etc. suffragia, et bona quae[4] fiunt nomine eorum, qui per se nesciunt, aut non possunt requirere salutem suam, quae est in ipso. Hic dabas[5] spiritus, ut ego deuote orarem pro omnibus paruulis, etiam qui sunt adhuc in uentribus[6] matrum, qui per[7] se nesciunt, nec possunt orare, aut operari, aut recognoscere bona data, ac danda

_______________

  1. distinctissimos] distantissimos MF
  2. erant et ipsi] tamen, secundum ea quae sunt humanae carnis, essent etiam MF
  3. ipsum] om. MF
  4. quae] om. MF
  5. dabas] dabatur MF
  6. uentribus] uteris MF
  7. per] pro MF