Page:FC 1042.djvu/308

From GATE
This page has been proofread



f. 146v



per ipsum Iesum Christum Dominum nostrum. Post missam venerunt mihi in mentem varii usus salutare[1] propter quos se[2] nobis dederit et nobis a Patre datus fuerit, datus est enim in medicinam, in cibum, in potum, in hostiam, in maedicum[3], in sacerdotem, in reparationem[4], et denique (quod est gravius) dedit se ut occideretur a nobis, et ut fieret sibi quicquid voluerint homines mali[5]. Hic igitur dolebam ex animo, quod ego nullo adhuc modo satis bene me ipsum[6] dederim, ut de me faceret quicquid vellet[7], aut voluerit, sive per vitam, sive per mortem, rogabam itaque iam, ut[8] me et[9] opera mea uteretur omni modo, qui sibi videatur ad gloriam suam, et utilitatem proximorum meorum, et ad salutem animae meae, et ut quicquid[10] dat, et dederit, et dedit mihi, et caeteris omnibus velle cogitare, et sentire, det aliquando perficere ante mortem iuxta ordinem suae voluntatis, et[11] sapientiae. Pos[t] factum[12] Epiphaniae die

_______________

  1. salutare] salutares MF
  2. se] sese MF [p. 607]
  3. maedicum] medicum MF
  4. reparationem] reparatorem et add. in vitam denique corporis et animae, in mortem, in resurrectionem MF
  5. mali] add. etc. MF
  6. ipsum] ipsi MF
  7. vellet] velit MF
  8. iam ut] ut iam iam MF
  9. et] omni MF
  10. quicquid] add. ipse MF
  11. et] ac MF
  12. factum] festum MF