Page:FC 1042.djvu/309

From GATE
This page has not been proofread



f. 147r



XV[1] Ianuarii, in qua ego celebravi festum de sacratissimo nomine Iesu, ego inveni satis magnam devotionem et affectus varios ad hoc mellifluum nomen. Dixi tunc missam pro tota Societate nostra, propterea, quod ipsa dicitur Societas Iesu Christi Domini nostri. In his diebus ego c[o]epi invenire spirituale quoddam auxilium ad reducendum cor meum in viam rectam dum orarem[2]. Auxilium autem fuit in singulari quadam memoria de adsistentia Christi in cruce pendentis, et proferentis illa verba: Mulier, ecce Filius tuus, etc.[3];[I] Parce illis, etc.[4];[II] Deus[5] meus quare me dereliquisti?, etc.[6];[III] Hodie mecum eris in Paradiso;[IV] Pater in manus tuas com[m]endo spiritum meum;[V] Sitio[7] Sentiebam itaque dum[8] talia verba[9] considerarem[10] Christi in cruce pendentis, sentiebam inquam cor meum sensibili quodam attributo[11] tranquillari, et venire ad meliorem

_______________

  1. Mulier, ... tuus] cf. Io 19,26
  2. Parce illis] cf. Io 19,27
  3. Deus ... derelenquisti] cf. Mc 15,34
  4. Hodie ... Paradiso] cf. Lc 23,43
  5. Pater ... meum] cf. Lc 23,46

_______________

  1. XV] 15 MF
  2. orarem] orandum est MF
  3. etc.] om. MF
  4. etc.] om. MF
  5. Deus] bis. MF
  6. etc.] om. MF
  7. Sitio] add. etc. MF
  8. dum] add. [cogitarem] MF
  9. verba] add. et talem MF
  10. considerarem] considerationem MF
  11. attributo] attractu MF