Page:FC 1042.djvu/291

From GATE
Revision as of 11:06, 28 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 138r



si absque dignitate et decore tractarentur, cum quasi ex toto spernantur, dum sunt maximo cum ornamento administrata? 216. In missa ego sensi magnum desiderium ut dominus Aluarus Alphonsus, qui est Coloniae, posset habere specialem memoriam apud corpora trium Regum quae inibi seruantur; et non solum ut uices meas suppleret, sed etiam omnium sociorum meorum. Idem quoque sentiebam et desiderabam ut facerent reliqui omnes qui sunt in aliquibus locis, ubi coluntur sancti qui apud nos habentur in tanta ueneratione, etc. 217. In dominica infra octauam Epiphaniae *, ego applica-ui missam, inter caetera, ut esset sacrificium et oblatio in gratiarum actiones, quas ego debeo, et numquam satis habui, nec possem sufficienter agere pro uariis donis fidei et humilitatis

_______________