Page:FC 1042.djvu/292

From GATE
This page has not been proofread



f. 138v



spiritus mihi sicut et alijs catholicis infusis, non solum ad propriam petitionem, sed etiam ad postulationes Ecclesiae et ex fide eius. Hic notaui et sentiebam, quo pacto illi qui recedunt ab Ecclesia, primo incipiunt tepescere in operibus secundum gratia Dei et consequenter parui facere quae non deprehendunt acquisiuisse ex proprio iudicio. tepescere in operibus et exercitijs[1] secundum gratias Dei et differentes eius donationes, et ex consequenti paruifacere[2] quaecumque ipsi non deprehendunt se acquisiuisse ex proprio iudicio, sic fit ut incipiant quaerere de fide et spe[3] adducendo omnia in dubium et hoc modo effundunt infusiones Spiritus Sancti et amittunt ueram fidem, quae nitebatur Ecclesiae[4] catholicae, et communioni sanctorum, ijs[5] uero effusis, ipsi incipiunt uelle statuere, et quaerere fidem suam[6] ex proprio judicio[7], quaerunt enim rationes et illas examinant unusquisque per se ipsum, quaerunt etiam[8] scripturas et earum interpretationes et iudicant

_______________

  1. exercitijs] add. quae sunt MF
  2. paruifacere] add. et nihili aestimare MF
  3. de fide et spe] rationes fidei suae et spei MF
  4. Ecclesiae] fidei MF
  5. ijs] His MF
  6. suam] add. propriam MF
  7. proprio judicio] judicio proprio MF
  8. etiam] et MF