Page:FC 1042.djvu/290

From GATE
This page has not been proofread



f. 137v



mei et sanctorum eius: haec enim[1] veniebant per occasionem imaginum sanctorum et picturarum externarum, variorum[2] Christi misteriorum, quibus variae rerum sanctorum[3] memoriae et intelligentiae mihi et tunc, et alias semper subministrari solent in me, propter haec crescebat amor et veneratio Reverendissimi Domini Alberti Archiepiscopi et principis Maguntini[4], qui tantam curam in omni vita sua habuerat[5], et habet circa reliquias Sanctorum, et circa memoriam ipsorum conservandam, et in posteros relinquendam; quae exterior memoria tanto magis est necessaria, quanto magis eam homines[6] parvipendunt, et sunt frigidi, tum[7] enim nisi imagines, et caetera quae divinarum rerum personarum habent specimen, ac figuras essent in maximo ornatu, facile esset ut homines omnia spernerent[8], facillime enim[9] contemnerentur omnia sacra

_______________

  1. enim] om. MF
  2. variorum] variarum MF
  3. sanctorum] sanctarum MF
  4. Maguntini] Moguntini MF
  5. habuerat] habuerit MF
  6. eam homines] homines eam MF
  7. tum] Tunc MF
  8. spernerent] add. Quomodo enim non MF [p. 600]
  9. enim] om. MF