Page:FC 1042.djvu/291

From GATE
This page has not been proofread



f. 138r



cum decoro tractari sancta. si absque dignitate et decore tractarentur cum quasi ex toto spernantur dum sunt cum maximo[1] ornamento administrata. In missa ego sensi magnum desiderium ut Dominus Alvartes[2] Alphonsus, qui est Coloniae, posset habere specialem memoriam Corpora trium Regum servantur Coloniae. apud corpora trium regum, quae inibi servantur, et non solum ut vices meas suppleret, sed etiam omnium sociorum meorum. Idem quoque sensiebam[3] et desiderabam ut facerent reliqui omnes qui sunt in aliquibus locis ubi coluntur sancti qui apud nos habentur in tanta veneratione[4] In dominica infra octavam Epiphaniae ego applicavi missam inter caetera, ut esset sacrificium et oblatio in gratiarum actiones quas ego debeo et nunquam satis habui nec possem sufficienter agere pro variis donis fidei et humilitatis

_______________

  1. cum maximo] maximo cum MF
  2. Alvartes] Alvarus MF
  3. sensiebam] sentiebam MF
  4. veneratione] add. etc. MF