Page:FC 1042.djvu/275

From GATE
This page has not been proofread



f. 130r



accederem, quam ** quaererem eam cognitionem, in qua sentire possem in quo ornatu ipsi me uel respiciunt, aut amant, aut tolerant, aut iuuant. Ego sempe*" quaesiui aliqua indumenta deuotionis, aut reliquos quosque ap' K fiagc addita sunt alia manu. Alia manu emendatum ex qua^i* Alberti, electora branJemburgensis, episcopi et cardinalis. Mkmorialr.-~Decrmb. 1542 593 paratus, quibus ego possem illos ad me uocare, et ut illis essem amabilis et acceptus; non autem etiam quaesiui modum quo pos sem ad illos accedere, quod facilius fieret, siquidem ego possem contemplari ea ipsa bona quae in se habent et quibus tam sunt per se amabiles et acceptabiles. Det omnipx)tens Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, mihi gratiam, ut ego simul utrumque horum sciam, et possim, et uelim inquirere et petere, amari a Deo et sanctis eius; et amare Deum et sanctos eius. Magis autem posthac satagendum est, id quod melius est ac magis liberale et quod ego minus feci, uelle amare magis quam uelle amari.

_______________