Page:FC 1042.djvu/275

From GATE
This page has not been proofread



f. 130r



accedere ad Deum querendo fieri id amabilem accederem, quasi[1] quererem eam cognitionem, in qua sentire possem an tali subornatu[2] ipsi me[3] respiciunt, vel despiciunt[4] aut amant, aut tolerant aut iuvant. Ego semper quesivi aliqua indumenta devotionis aut reliquos quosque apparatus, quibus ego possem illos ad me vocare, et ut illis essem amabilis et acceptus, non autem etiam quesivi modum quo possem ad illos accedere quod facilius fieret, si quidem ego possem accedere ad amandum Deum. contemplari ea ipsa bona quae in se habent et quibus tam sint[5] per se amabiles et acceptabiles. Det omnipotens Pater[6], filius, et Spiritus Sanctus, mihi gratiam, ut ego simul utrumque[7] sciam et possim, ac[8] velim inquirere, et petere amari a Deo, et sanctis eius et amare Deum ac[9] sanctos eius, magis autem posthac satagendum[10], et[11] magis amare quam amari. id quod melius est ac magis liberale, et quod ego minus feci, velle amari[12]amare magis quam velle amare[13]

_______________

  1. quasi] quam MF
  2. an tali subornatu] in quo ornatu MF
  3. me] add. vel MF
  4. vel despiciunt] om. MF
  5. sint] sunt MF [p. 593]
  6. Pater] add. et MF
  7. utrumque] add. horum MF
  8. ac] et MF
  9. ac] et MF
  10. satagendum] add. est MF
  11. et] om. MF
  12. amari] amare MF
  13. amare] amari MF