f. 130v
signa amandum.
Querenda igitur erunt signa quibus significari possit me amare magis diligenter, quam illa quibus significatur me amari.
Haec
essent[1]
labores propter Christum et propter proximum iuxta illud Christi ad Petrum:
"Me plus diligis his[2]?
Pasce oves meas"[I].
sis primo Petrus postea Ioannes.
Vidi igitur ut sis Petrus primo
et[3]
postea sis Ioannes, qui plus diligitur, et in quo
est[4]
hactenus voluisti esse
Ioannes primo[5]
et deinde Petrus.
Haec scribebam in die Sancti Stephani dictis iam vesperis Beati Ioannis Evangelistae.
In die Sancti Ioannis Evangelistae ego dixi missam pro necessitatibus quibusdam spiritualibus, et contra quaedam frigora malignorum spirituum, qui me frequenter ita disponunt erga quosdam proximos, et illos erga me, ut nesciamus alterutrum ferre, nec corripere.
Inveni
ego[6]
in hoc satis magnam devotionem, et magnam spem contra molestias Demonum, eas inquam, molestias,
quibus[a],
_______________
- ↑ Io 21,17
_______________
- ↑ quibus] sequitur erasio
_______________