Page:EBC 1616 07 10 1718.pdf/2

From GATE
Revision as of 10:51, 11 March 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "10 ju�ll.l6l6 S.FranQois de S.� Bell.(contin. ) / m�nis religiosi splendorem, quem magno ornamento istis,alioquin pi issimi^,congregationibus'futurum existimabam. Ita er...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


10 ju�ll.l6l6 S.FranQois de S.� Bell.(contin. ) / m�nis religiosi splendorem, quem magno ornamento istis,alioquin pi issimi^,congregationibus'futurum existimabam. Ita ergo inter nos statutum est: atque ubi id aggredi coepimus, miram in eis et suavissimam ad obediendum animorum promptitudinem ^"et facilitatem invenimus. Tria tantum khabent in usu peculiaria pietatis officia, quae summopere illis cordi sunt; et quae si ab apostolica Sede concedantur, nihil in hac status mutatione durum, nihil insuave futurum est. Ea autem sunt ejusmodi,quae, quantum existimo, cum clausura,ant statu /Areligioso mulierum,minin� pugnent; quaeque peritis rerum nostrarum Gallicarum aestimatoribus non solum non imminuere, sed etiam plurimum promovere pietatem videantur. Primum est,ut ad officium clericale,quod magnum vocant, non obligentur, sed tantum ad officium parvum beatissimae Virginia. Hujus /^^autem harum desiderii ratio est,quia in illis congregationibus plerumque recipiuntur mulieres jam adultae,quae officium magnum, cum illius rubricis, vix ac ne vix quidem addiscere possent; deinde quia breve illud officium beatae Virginia,magna vocum,accentuum, pausarumque distinctione celebrant, quod nequaquam,si longius offi-^^cium recitandum foret, praestare possent. Quod ideo maxima consideratione dignum est, quia inter omnes totius orbis mulieres,nullae sunt quae ineptiore latini sermonis pronuntiatione utantur quam Gallicae; quas proinde impossibile esset accentuum,quantitatum,et rectae pronuntiationis leges,in tanta officiorum,lectionum et psalmo.^frum varietate,observare. Unde dolendum est,tantam in plerisque monasteriis mulierum pronuntiationis imperitiam audiri, ut etiam alioquin cordatis auditoribus interdum risum,sciolis vero et haeresi infectis cachinnum moveant et scandalum. Secundum est,quod v�duas interdum etiam aliquot annis,in habitu j^saeculari, sed tamen modestissimo,secum ad congregationis pia offi cia exercenda habitare permittant: verum non sane quidem omnes viduas, sed eas tantum quae,cum religionem ingredi cupiant, interim