Page:EBC 1616 07 10 1718.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


religiosi splendorem, quem magno ornamento istis, alioquin piissimis, congregationibus futurum existimabam.
Ita ergo inter nos statutum est: atque ubi id aggredi coepimus, miram in eis et suavissimam ad obediendum animorum promptitudinem et facilitatem invenimus.
Tria tantum habent in usu peculiaria pietatis officia, quae summopere illis cordi sunt; et quae si ab apostolica Sede concedantur, nihil in hac status mutatione durum, nihil insuave futurum est. Ea autem sunt ejusmodi, quae, quantum existimo, cum clausura, ant statu religioso mulierum, mininè pugnent; quaeque peritis rerum nostrarum Gallicarum aestimatoribus non solum non imminuere, sed etiam plurimum promovere pietatem videantur.
Primum est, ut ad officium clericale, quod magnum vocant, non obligentur, sed tantum ad officium parvum beatissimae Virginia. Hujus autem harum desiderii ratio est, quia in illis congregationibus plerumque recipiuntur mulieres jam adultae, quae officium magnum, cum illius rubricis, vix ac ne vix quidem addiscere possent; deinde quia breve illud officium beatae Virginia,magna vocum, accentuum, pausarumque distinctione celebrant, quod nequaquam, si longius officium recitandum foret, praestare possent. Quod ideo maxima consideratione dignum est, quia inter omnes totius orbis mulieres, nullae sunt quae ineptiore latini sermonis pronuntiatione utantur quam Gallicae; quas proinde impossibile esset accentuum,quantitatum, et rectae pronuntiationis leges, in tanta officiorum,lectionum et psalmorum varietate, observare. Unde dolendum est, tantam in plerisque monasteriis mulierum pronuntiationis imperitiam audiri, ut etiam alioquin cordatis auditoribus interdum risum, sciolis vero et haeresi infectis cachinnum moveant et scandalum.
Secundum est,quod viduas interdum etiam aliquot annis, in habitu saeculari, sed tamen modestissimo, secum ad congregationis pia officia exercenda habitare permittant: verum non sane quidem omnes viduas, sed eas tantum quae, cum religionem ingredi cupiant, interim
---page break---