Page:EBC 1616 07 10 1718.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Urbi et orbi ignotus, orbi et urbi notissimum et amantissimum cardinalem, secundum eam quae in Christo est charitatem, precibus confidenter aggredior.
Habemus hìc et Lugduni unam et alteram virginum et viduarum congregationem, quae. licet verius oblatae quam veri nominis religiosae aut moniales censendae sint, tamen castitatem ac eacram pudicitiam sanctissime colunt, obedientiam simplicissime amplectuntur, paupertatem religiosissime sequuntur; et quamvis ex earum ritu clausurae non sint addictae, eam nihilominus ex animi fervore propemodum servant perpetuam, quandoquidem nunquam. nisi gravissimis et piissimis causis impellentibus, extra domum pedem efferunt; sed statutis horis,iisque apte per totum diem dispositis, officium parvum beatissimae Virginis simul in choro recitant, cantu ad pietatis regulas tam felicitar formato, ut vix dici queat,num gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet. Orationi vero illi angelicae , quam mentalem vocant, duabus item horis, una matutina, alia ves pertina, maximo cum fructu operam navant, ac, ut uno verbo concludam, illas mihi referre videntur foeminas, de quibus sanctus Gregorius Nazianzenus ad Hellenium tam magnifice loquitur, ut eas caelestia et pulcherrima Christi sidera nominare non vereatur.
Verum cum non ita pridem reverendissimum dominum archiepiscopum Lugdunensem salutandi gratin adiissem, verbaque simul de rerum nostrarum ecclesiasticarum statu misceremus, incidit inter alia sermo de istis duabus congregationibus mulierum, quarum odor suavissimus. Test in utraque dioecesi, ut proinde earum recta gubernatio maximi omnino videatur esse momenti.
Cumque ille suggereret operae pretium fore, ut imprimis eas ad regulam aliquam religiosam, ex iis quae ab Ecclesia approbatae sunt, et ad clausuram,ac vota solemnia amplectenda, induceremus; ego quoque in eam sententiam facile descendi, tum ob viri singularem in ma auctoritatem, atque perspectam omnibus peritiam et pietatem, tum ob nominis
---page break---