Page:EBC 1612 10 13 1223.pdf/3

From GATE
Revision as of 13:17, 24 October 2018 by Cristina Berna (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages 13 oct.l6l2.Bell.au papa(suite^ dee "Dubia") 30^ 3^ / runt v�deri currus auro multo ornati...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


13 oct.l6l2.Bell.au papa(suite^ dee "Dubia")

30^ 3^

/ runt v�deri currus auro multo ornati et coep�t luxus augeri.

3� De dispensatione matrimon�i in gradibus prohibitis statuii

Synodus Sess.2^ 0.5^ ut non detur vel detur raro cum causa et

gratis, et quia concilium non potest imperare summo Pontifici qui

.^^est supra omnia concilia, ideo existimandum est concilium declaras-

se veritatem iuris divini et naturalis. Nam dispensare nimis fre�-

quenter aut semper est centra naturai legis; lex enim in qua sem-

per est dispensandum non est bona et ideo abrogata. Dispensare au-

tem sine causa dissipatio dicitur. Et cum dispensatio sit usus cla-

/^vium, gratis facienda est, iuxta illud. Gratis accepistis, gratis

date, Matth.28. Et hoc est in eo consilio quod dederunt Paulo III

delecti cardinales et praelati, ut videlicet pr� usu clavium nihil

accipiatur. Centra tamen est usus aliquorum Summorum Pontificum,

de quorum actionibus non temere iudicandum est.

/y* 4� De residentia episcoporum idem concilium statuii Sess.23

C.1, ut etiam cardinales, si episcopi sint, teneantur residere in

suis ecolesiis, et ideo consilium datum Paulo III continebat epis-

copatum et cardinalatum ut incompatibilia. Et Petrus a Soto, vir

sanctus et doctissimus,ex concil.Tridentino, cum esset in articulo

mortis, scripsit ad Pium IV Pont., eumque serio rogavit ut non

darei episcopatus oardinalibus, quia residere non seleni nisi bre

vissimo tempore, et ideo obligationi suae non satisfaciunt. Deni-

. que Dominicus a Soto de lust.et Iure lib.9 docet card.episcopum videi qui KWH ut resideat in sua ecclesia numquam venit Romam posse

saivari: eum autem qui non assistens Romae Summo Pontifici in nego-

tiis Ecclesiae utilibus non residet in sua ecclesia non posse sai

vari. Et certe si non potest saivari qui abest ab ecclesia ut ser

visi Summo Pontifici Christi vicario in negotiis ecclesiasticis,

quid fiet de illis qui quacumque alia de causa non resident in ec-

clesia sibi commissa? Ego igitur minimus inter servos domini mei

eundcA Sanotieoimum Dowinum

oonoMlat salumi