Page:EBC 1612 10 13 1223.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

oro supplex eundem Sanctissimum Dominum meum ut consulat saluti suae et aliorum. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
In eadem pagina
Alia multa sunt in decretis sacri Concilii quae si ad praxin redigantur, alia reformatione opus non esset. Cum ego essem Parisiis et dicerem optandum esse ut rex eligeretur qui reformationes Concilii Trid. intra Gallias acceptari peteret, respondit mihi episcopus senior Sylvanelpensis, vir gravissimus et valde pius, Vos Romani urgetis reformationem Concil. Tridentini quam tamen vos accepistis solum verbaliter, non autem realiter. Et subiunxit plura capita in quibus reformatio concilii Romae non est in usu.