Page:EBC 1612 10 13 1223.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

runt videri currus auro multo ornati et coepit luxus augeri.
3° De dispensatione matrimoni in gradibus prohibitis statuii Synodus Sess.24 c.5, ut non detur vel detur raro cum causa et gratis, et quia concilium non potest imperare summo Pontifici qui est supra omnia concilia, ideo existimandum est concilium declarasse veritatem iuris divini et naturalis. Nam dispensare nimis frequenter aut semper est centra naturam legis; lex enim in qua semper est dispensandum non est bona et ideo abrogata. Dispensare autem sine causa dissipatio dicitur. Et cum dispensatio sit usus clavium, gratis facienda est, iuxta illud. Gratis accepistis, gratis date, Matth. 28. Et hoc est in eo consilio quod dederunt Paulo III delecti cardinales et praelati, ut videlicet pro usu clavium nihil accipiatur. Contra tamen est usus aliquorum Summorum Pontificum, de quorum actionibus non temere iudicandum est.
4° De residentia episcoporum idem concilium statuii Sess.23 c.1, ut etiam cardinales, si episcopi sint, teneantur residere in suis ecclesiis, et ideo consilium datum Paulo III continebat episcopatum et cardinalatum ut incompatibilia. Et Petrus a Soto, vir sanctus et doctissimus, ex concil.Tridentino, cum esset in articulo mortis, scripsit ad Pium IV Pont., eumque serio rogavit ut non darei episcopatus oardinalibus, quia residere non seleni nisi brevissimo tempore, et ideo obligationi suae non satisfaciunt. Denique Dominicus a Soto de Iust. et Iure lib.9 docet card. episcopum qui ut resideat in sua ecclesia numquam videt Romam posse salvari: eum autem qui non assistens Romae Summo Pontifici in negotiis Ecclesiae utilibus non residet in sua ecclesia non posse sai vari. Et certe si non potest saivari qui abest ab ecclesia ut servisi Summo Pontifici Christi vicario in negotiis ecclesiasticis, quid fiet de illis qui quacumque alia de causa non resident in ecclesia sibi commissa? Ego igitur minimus inter servos domini mei
---page break---