Page:EBC 1612 10 13 1223.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Dubia quatuor ex concilio Tridentino.
Ex voto) Reformatio ecclesiae omni tempore necessaria est, quia fragilitas et imbecillitas humana semper labitur in deterius. Sed hoc tempore facile obtineri posset absque novis constitutionibus decretis si concilium Tridentinum diligenter observaretur. Nihim enim fere est cui sancta illa synodus a Sede Apostolica directa et confirmata non providerit. Subiiciam pauca ex multis.
P°, De multiplicitate beneficiorum, quae odiosa est sacris canonibus, statuit sess.24 c.17, ipsi etiam cardinales unico beneficio contenti sint si videlicet ad sustinendam dignitatem sufficiat. Cuius concilii auctoritate motus S.tus Carolus Borromaeus renuntiavit omnibus suis beneficiis, excepto archiepiscopatu. Et S.Thom. in quodam quolib. scribit dispensationem in multiplicitate beneficiorum, si absque legitima causa fiat, valere in foro humano, non in divino. Et circa annum D.ni 1270 Parisiis habitus est conventus plurimorum excellentium doctorum super hac re et declaratum damnabile esse plura beneficia obtinere. Scribit hoc Thomas Brabantinus episcopus In libro de proprietatibus apum cap. qui eo tempore floruit et addit horribilia exempla in huius rei confirmationem. Denique videtur esse centra iustitiam distributivam et centra cultum divinum. Et tamen centra est quod etiam post concilium generale fere pontifices dispens in multiplicitate beneficiorum etiam ultra sufficientiam.
2° De usu ecclesiasticorum reddituum declarat Conc. Trid. sess. 25, c.1 debere esse modestam praelatorum suppellettilem et cognatis non licere donare nisi ut aliis pauperibus, ut non egeant velminus egeant. Et hoc est conforme conciliis veteribus et scriptis SS. PP. et ipsi rationi de qua re locutus est S.Bern. in declamatione super illa verba, Ecce nos reliquimus omnia. Contra tamen videmus ab omnibus pene cardinalibus et episcopio ditari cognatos et a multis haberi pretiosissimam supellectilem, et hoc anno coeperunt
---page break---