Page:EBC 1600 08 0109.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

Ille, ille ostiarius te Clementi Vili Pontifici Maximo tanquam

summo Rectori, Pastori et Ecclesiae Capiti, ex qun coelestia unguenta

defluunt et descendunt usque ad barbam Aaronis, hac est in piissi-

mos et sapientissimos viros ( ut enim crines sunt gloria capitis, ita

jT*scientia et doctrina est Ecclesiae decus^) demonstravit. Ille tuam

insignem virtutem et pietatem commendavit. Ille tuos labores ac vigi-

lias Ecclesiae Dei maxime utiles et necessaria^ eidem Pontifici os-

tendit. Ille ad tua argumenta in tuis voluminibus consignata, quibus

ineptias et impudentiam Lutheri refutasti, Calvini dolos et astutiam

detexisti, Arianis siccam, maxima funestaque clade cruentatam extor-

sisti, et alias denique Luciferi phalanges rupisti, fregisti, contri

visti, dissipasti, digitum intendit, et �idem Summo Pontifici vim et

eorum energiam patefecit. Ille,Ille,inquam, Spiritus Sanctus ostiari

us sanctissimus in eiusdem Clementis Vili pectore magnum desiderium

ad te ornandum et illustrandum excitayit, eidemque Beatissimo Patri

animum iniecit, ut te, etiam invitum summis honoribus affiserete te

purpura indueret; tiaram istam rubeam, signum magni in Ecclesia Prin-

cipis, capiti tuo vimponeret. Denique eundem Clementem Vili Beatissi^^

mum et sapientissimum Patrem concitavit, ut tuam insignem sapientiam

et virtutem in eminentiori isto candelabro collocaret, et quasi insi

gne sydus in firmamento Ecc^^siae, inter alia nobilissima sydera con-

stitueret: quo omnibus,qui sunt in Christi domo, tuae sapientiae lu

men commodius porrigeres, et tuae virtutis et pietatis radios per uni

versum christianum orbem latius spargeres et effunderes.

0 admirabilem et divinam istam tuam felicitatemi, quq tibi tanta

dignitas obtigit et tam singulari modo.

Verum enimver� tantus tuus splendor et sanctissimi ostiarii in

te maxima clementia � tuarum laudum principio statim nescio quo pacto

me ad se rapuit et totam orationem meam invertit. Primo enim loco de

initiis tuae vocationis mihi dicendum erat, tum demum progresaus et

tua summa felicitas explicanda. (ontrarium feci. Primum progressum et