Page:EBC 1600 08 0109.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


ex tuis victoriis contexto aliorum caput redimio? Ita profecto est. Verum id effecit tuae virtutis magnitudo, et divinitas quaedam tua. Sic enim existimare debes, Cardinalis amplissime, ex tua ista amplissima dignitate in proborum omnium studia non exiguum redundare fructum. Is demum enim est bonorum omnium iustus triumphus cum a Summo Pastore, bene de Christi republica meritis illustre testimonium datur. Illud vero cuiusdam divinitatis est, sua maxima bona posse cum aliis commu^lcare. Itaque quod maxime optandum est, illud praeterito anno in te, Cardinalis amplissime, lesus Christus Ecclesiae suae bonisque omnibus donavit. Est autem optandum maxime, ut virtuti respondeat honor; labori, praemium; operi, merces; difficultati, solatium; vigiliis, quies. Marcet enim virtus sine honore, et labores ac vigilias negatum praemium frangit, enervai ac debilitai. Atqui immensa Dei bonitas, quae Iesu Christi Ecclesiam rebus nunquam destituit necessariis, nequaquam tuam excellentem virtutem et industriam posthabuit. Non tuae virtuti honorem negavit; non labori praemium detraxit; non operam mercede fraudavitm non difficultatem solatio orbavit; non vigilias quiete privavit. Imo vero tuos labores ac vigilias maximis praemiis exacuit; operam mercede erexit; diffioultates et molestias solatio compensavit; sudores divina voluptate abstersit denique insignem tuam virtutem admirabili honore illustravit.
At quo honore. Primum eo, quo in universa Christi Ecclesia, secundum Summi Pontificie dignitatem nihil est maius, nihil augustius, nihil divinius. Cardinalatus enim honor in Ecclesia est amplissimus. Nempe in quo lucet ordinis Apostolici maiestas. Deinde eadem Dei bonitas et clementia eundem honoris et dignitatis gradum singulari et divino quodam ad te detulit modo. Non enim eundem honorem ambitio per fenestram ambitionis misit; non avaritia per rimam impietatis instrusit; non fastus per tectum extremae dementine proiecit; sed ostiarius, id est Spiritus sanctus per ianuam,quae Christus est, et eius Vicarium Clementem Vili introduxit. Introduxit autem magnis stipatum virtutibus, et divinae sapientiae ornamentis circumfluentem.
---page break---