Page:EBC 1600 08 0109.pdf/5

From GATE
This page has been proofread

dignitatem tuam maximam in oratione posuim deinde vocationis initia his adiungere paro. Sed certe malo artificium orationis, quam observantiam in me tuam desiderari. Sive opportune, sive importune non profecto tacebo de initiis tuae vocationis; non tam preciosam tuae corona gemmam in tenebria collocabo; non decus dignitatis tuae maximum silentio involvam. Fortassis ex ipso error in ordine commissus corrigitur. Si enim initia ad tuae dignitatis maximum splendorem pertinente consentaneum, profecto est ea cum tua summa felicitate copulare. Pertinent autem.
Quippe quae Davidis Israelitici populi Regie celeberrimi sunt persimilia. Tanti autem Regia? Hunc enim Deus Opt.Max. non solum prophetico spiritu ante alios omnes Prophetas extulit, sed etiam in generatione Iesu Christi Filii sui in D. Matthaei descripta Evangelio cum Abrahamo Patriarcharum Principe Deoque gratissimo primum collocavit. Nimirum ut cum Abrahamo Patriarcharum Principe, Prophetarum et Regum omnium Princeps et generationis Iesu Christi Filii Dei, et eius sanctissimi Evangelii esset fundamentum et caput. Quid? quod in Evangelio ipsi Abrahamo illum anteposuit? Ita enim D. Matthaeus suum orditur Evangelium: Liber generationis lesu Ohristi filii David filii Abraham Non me latet D. Hieronymum eius ordinis aliam attulisse rationem; scilicet tum temporis non ad praestantiam Davidis, sed ad generationem Iesu Christi respexit. At si idem sanctissimus et maximus Doctor ad excellentiam Davidis oculos convertisset, aut Davidem eo loci sibi commendandum proposuisset, profecto maxima admiratione obstupefactus, eundemgenerationia Iesu Christi ordinem tanta Davidis excellentia et divinitate consignasset. Apex enim et unum iota a summa Dei sapientia in Evangelio positum maximum pondus habet. Porro aditus rerum praestantissimarum ante alia auro et gemmis preciosis ornari et illustrari solent. Quod non solum in humanis, sed etiam in divinis observatum videmus. Deo enim et Filio Dei nihil est praestantius. Itaque et Moyses a Deo suam Genesim, et Matthaeus suum Evangelium et Filio Dei orsus est. Genesis enim initium tale est: In principio creavit Deus
---page break---