Page:EBC 1600 08 0109.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

Ille, ille ostiarius te Clementi Vili Pontifici Maximo tanquam summo Rectori, Pastori et Ecclesiae Capiti, ex quo coelestia unguenta defluunt et descendunt usque ad barbam Aaronis, hac est in piissimos et sapientissimos viros ( ut enim crines sunt gloria capitis, ita scientia et doctrina est Ecclesiae decusa) demonstravit. Ille tuam insignem virtutem et pietatem commendavit. Ille tuos labores ac vigilias Ecclesiae Dei maxime utiles et necessarias eidem Pontifici ostendit. Ille ad tua argumenta in tuis voluminibus consignata, quibus ineptias et impudentiam Lutheri refutasti, Calvini dolos et astutiam detexisti, Arianis siccam, maxima funestaque clade cruentatam extorsisti, et alias denique Luciferi phalanges rupisti, fregisti, contrivisti, dissipasti, digitum intendit, et eidem Summo Pontifici vim et eorum energiam patefecit. Ille, Ille, inquam, Spiritus Sanctus ostiarius sanctissimus in eiusdem Clementis Vili pectore magnum desiderium ad te ornandum et illustrandum excitayit, eidemque Beatissimo Patri animum iniecit, ut te, etiam invitum summis honoribus affiserete te purpura indueret; tiaram istam rubeam, signum magni in Ecclesia Principis, capiti tuo vimponeret. Denique eundem Clementem Vili Beatissimum et sapientissimum Patrem concitavit, ut tuam insignem sapientiam et virtutem in eminentiori isto candelabro collocaret, et quasi insigne sydus in firmamento Ecclesiae, inter alia nobilissima sydera constitueret: quo omnibus, qui sunt in Christi domo, tuae sapientiae lumen commodius porrigeres, et tuae virtutis et pietatis radios per universum christianum orbem latius spargeres et effunderes.
O admirabilem et divinam istam tuam felicitatemi, quq tibi tanta dignitas obtigit et tam singulari modo.
Verum enimverò tantus tuus splendor et sanctissimi ostiarii inte maxima clementia a tuarum laudum principio statim nescio quo pacto me ad se rapuit et totam orationem meam invertit. Primo enim loco de initiis tuae vocationis mihi dicendum erat, tum demum progresaus et tua summa felicitas explicanda. (ontrarium feci. Primum progressum et