Page:EBC 1600 08 0109.pdf/3

From GATE
Revision as of 17:13, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 109 (suite 2) - 109 (suite 2) / toque ex tuis victoriis contexto aliorum caput redimio? Ita profecto est. Verum id e...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

109 (suite 2)

- 109 (suite 2)

/ toque ex tuis victoriis contexto aliorum caput redimio? Ita profecto

est. Verum id effecit tuae virtutis magnitudo,et divinitas quaedam

tua. Sic enim existimare debes, Cardinalis amplissime, ex tua ista

amplissima dignitate in proborum omnium studia non exiguum redundare

fructum. Is demum enim est bonorum omnium iustus triumphus cum q S

Summ^o Pastore, bene de Christi republica meritis illustre testimo-

nium datur. Illud vero cuiusdam divinitatis est, sua maxima bona pos

se cum aliis commu^lcare. Itaque quod maxime optandum est, illud

praeterito anno in te, Cardinalis amplissime, lesus Christus Ecclesi-

ae suae bonisque omnibus donavit. Est autem optandum maxime, ut vir-

tuti respondeat honor; labori,praemium; operi,merces; difficultati,

solatium; vigiliis,quies. Marcet enim virtus sine honore,et labores

ac vigilias negatum praemium frangit, enervai ac debilitai. Atqui im

mensa Dei bonitas, quae lesu Christi Ecclesiam rebus nunquam destitu-

it necessariis, nequaquam tuam excellentem virtutem et industriam

posthabuit. Non tuae virtuti honorem negavit; non labori praemium

detraxit; non operam mercede fraudavitm non difficultatem solatio

orbavit; non vigilias quiete privavit. Imo vero tuos labores ac vi

gilias maximis praemiis exacuit; operam mercede erexit; diffioultates

et molestias solatio compensavit; sudores divina voluptate abstersit

denique insignem tuam virtutem admirabili honore illustravit.

At quo honore. Primum eo, quo in universa Christi Ecclesia, se-

cundum Summi Pontificie dignitatem nihil est maius, nihil augustius,

nihil divinius. Cardinalatus enim honor in Ecclesia est amplissimus.

Nempe in quo lucet ordinis Apostolici maiestas. Deinde eadem Dei bo

nitas et clementia eundem honoris et dignitatis gradum singulari et

divino quodam ad te detulit modo. Non enim eundem honorem ambitio per

fenestram ambitionis misit; non avaritia per rimam impietatis instru-

sit; non fastus per tectum extrema� dementine proiecit; sed ostiarius

, id est Spiritus sanctus per ianuam,quae Christus est, et eius Vica-

rium Clementem Vili introduxit. Introduxit autem magnis stipatum vir-

tutibus, et divinae sapientiae ornamentis circumfluentem.