Page:EBC 1600 08 0109.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

um, Bezam, aliaque portentosa haereticorum monstra, eorumque pestilens et virulentum dogma, ex inferni faucibus promptum et maxime per nostras frigidas regiones sparsum et disseminatum, absorbuisti, oppressisti, extincxisti, funditus evertisti et delevisti. Haec sunt tua flumina: hi fluctus in sublime ad opprimendos Iesu Christi hostes erecti: hi sapientiae tuae fontes, quos tu nobis in ista urbe Romana, in celeberrimo ilio Societatis lesu lycaeo tuis institutis aperuisti, et ita aperuisti, ut eisdem tuis divinis praeceptis et institutis, eos omnes qui te diligentius audierant, abundare oportebat, propter singularem tuam industriam et docendi dexteritatem.
Quid igitur? annon aequum fuit, ut ego hoc tempore, ad sacrum Iubilaeum celebrandum Romam veniens, voce et gratulatione indicium aliquod et vestigium animi grati et beneficiorum memorie tibi notum testatumque facerem?
Equidem si id non fecissem turpes illas in Evangelio novem leprosorum notas, vix aliqua natione vitare potuissem.
Quare imprimis immortali Deo Christo Iesu pro maximis istis et divinis, quibus te abunde cumulavit beneficiis immensas ago gratias. Deinde vero de ista tua felicitate, et tibi vehementer gratulor, et omnibus bonis gaudeo.
At vide, Cardinalis amplissime, quo ista mea tendat gratulatio. Tuum enim honorem quodam bonitatis divortio divido. Quid? annon ex tuo honore bipartitam gratulationem meam facio, eamque non solum laetitia tua, sed etiam gaudio bonorum definio? Ergo opes tuas in alios effundo, et purpura ista tua, ex roseo Apostolorum sanguine splendenti, alios exorno? Ergo fasces Apostolicis meritis laureatos et tuae dignitati divinitus attributos aliis praefero, et in subsellio tuo, Apostolica authoritate nitenti, alios colloco? Ergo tiaram istam rubeam, diadema Regium, Apostolorum insigne, coronam lapide pretioso, Christo nimirum insignitam, et maximis trophaeis divinissimisque triumphis crucis Christi decoratam, aliis impone, sertoque
---page break---